Apocalypsis B. Joannis*

Caput 19: Versus 1

Post haec audivi.Id est, damnationem malorum vidi completam, sicut a Christo audieram complendam. Modo subjungit quod de ista damnatione sancti exsultant sicut moniti erant ad exsultandum in versu illo:Exsultate super eam, coeli,per quod multo gravior intelligitur poena malorum.Alleluia,etc. Ideo dicimus alleluia, quia laus est Deo nostro, et quia talia nobis fecit, antonomastice eum laudare debemus.
(* Traductions européennes)